TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Justum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Duo sunt officia medicinae; unum quo sanatur infirmitas, alterum quo sanitas custoditur. Juxta illud primum, dictum est in superiore psalmo, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: juxta hoc alterum, in hoc psalmo dicitur, Si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam ergo ab inimicis meis inanis; ibi enim infirmus ut liberetur, hic jam sanus ne corrumpatur, orat. Juxta illud ibi dicitur, Salvum me fac propter misericordiam tuam: juxta istud hic dicitur, Judica me, Domine, secundum justitiam meam; ibi enim ut a morbo evadat, remedium, hic autem ne in morbum recidat, tuitionem petit. Juxta illud dicitur, Salvum me fac, Domine, secundum misericordiam tuam; juxta hoc dicitur, Justum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Et illa enim et ista salvos facit; sed illa ex aegritudine ad salutem transfert, haec in ipsa salute conservat. Itaque ibi misericors auxilium est, quia nullum habet meritum peccator, qui adhuc justificari desiderat, credens in eum qui justificat impium 40Rom. IV, 5; hic autem justum auxilium est, quia jam justo tribuitur. Dicat ergo ibi peccator qui dixit, Infirmus sum, Salvum me fac, Domine, propter misericordiam tuam; et dicat hic justus, qui dixit, Si reddidi retribuentibus mihi mala, Justum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Si enim medicinam exhibet, qua sanemur infirmi, quanto magis eam qua custodiamur sani? Quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, quanto magis nunc justificati, salvi erimus ab ira per ipsum 41Rom. V, 8, 9

Notes

  1. 40. Rom. IV, 5
  2. 41. Rom. V, 8, 9