Et non tradat eum in manus inimici ejus. Inimicus ille diabolus est. Nemo attendat inimicum suum hominem, quando audit verba ista. Jam forte de vicino suo cogitabat, de illo qui cum illo litem in foro habebat, de illo qui illi vult auferre possessionem, qui illum vult premere ut vendat illi domum suam. Nolite ista cogitare; sed illum inimicum cogitate, de quo dicit Dominus, Inimicus homo hoc fecit 17Id. XIII, 28 . Ipse est enim qui suggerit ut propter res terrenas colatur; quia non potest evertere nomen christianum inimicus iste: vidit enim se victum fama et laudibus Christi, vidit in eo quod occidit martyres Christi, illos coronatos, et se triumphatum; et coepit non posse hoc persuadere hominibus, quod nihil sit Christus; et quia vituperando Christum, jam difficile decipit; laudando Christum, conatur decipere. Antea quid dicebat? Quem colitis? Judaeum mortuum, crucifixum, nullius momenti hominem, qui non potuit a se mortem depellere. Ubi in nomine ejus vidit currere genus humanum, vidit quia in nomine crucifixi templa subvertuntur, idola franguntur, sacrificia exstinguuntur; et haec omnia praedicta in Prophetis attenduntur ab hominibus, admiratione stupentibus, et claudentibus jam cor adversus vituperationem Christi; induit se laudibus Christi, et coepit a fide alio modo deterrere. Magna lex est Christiana, potens illa lex, divina, ineffabilis: sed quis illam implet? In nomine Salvatoris nostri conculcate leonem et draconem 18Psal. XC, 13. Aperte reprehendendo fremebat leo, astute laudando insidiatur draco. Veniant ad fidem qui dubitabant: non dicant, Quis hoc implet? Si de viribus suis praesumunt, non implebunt. Praesumendo de gratia Dei credant, praesumendo veniant, adjuvandi veniant, non judicandi. Vivunt omnes fideles in nomine Christi, quisque pro gradu suo implens praecepta Christi, sive conjuges, sive caelibes et virgines, vivunt quantum donat Dominus eis vivere; neque de suis viribus praesumunt, sed noverunt se in illo debere gloriari. Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 19I Cor. IV, 7? Noli dicere mihi, Quis illud implet? Ille in me implet, qui venit dives ad pauperem: pauper quidem ad pauperem, sed plenus ad inanem. Haec cogitans, quia intelligit super egenum et pauperem, et non aspernatur paupertatem Christi, intelligit divitias Christi, fit beatus in terra: et non traditur in manus inimici sui, volentis ei persuadere ut Deus colatur propter coelestia, diabolus colatur propter terrena. Non tradat eum in manus inimici ejus.