[«vers.» 92.] Deinde respexit unde liberetur haec terra, ut fundata permaneat; atque subjecit, «Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea.» Ista lex fidei est; non inanis fidei, sed quae per dilectionem operatur 319Galat. V, 6 . Per hanc impetratur gratia, quae fortes facit in tribulatione temporali, ne pereant in humilitate mortali.