«Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.» Exspecta; modo me vituperant, ait Christus. In primis temporibus Christianorum, undique reprehendebantur Christiani. «Adhuc» exspecta; «et oratio mea in beneplacitis eorum» erit. Veniet tempus, quando superent hominum millia tundentium sibi pectus et dicentium: «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris» 40Matth. VI, 12 . Jam quot remanserunt qui sibi erubescunt pectus tundere? Ergo reprehendant; toleremus. Reprehendant, oderint, accusent, detrahant: «Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum;» veniet tempus, quando oratio mea placebit illis. Erigent se enim quasi justi viribus suis; vincentur in lucta: quia superbe se erexerunt, elidentur, trahentur a peccatis, videbunt se iniquos, implebuntur quae dicta sunt per Prophetas; incipiet timeri judicium, convertet se animae acies ad conscientiam peccatorum, et placebit illa oratio, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» O verbosa defensio iniquitatis! Certe jam hoc populi dicunt, et populorum pectora tundentium tonitruus non quiescit. Recte nubes tonant, in quibus jam habitat Deus. Ubi est illa verbositas, ubi est illa jactantia: Justus sum, nihil mali feci? Certe cum in Scripturis sanctis fueris contemplatus normam justitiae, quantumcumque profeceris, invenies te peccatorem. Profecisti, jam unum Deum colis; optime: non fornicaris ab eo ad idola, ad mathematicos, ad sortilegos, ad aruspices, ad augures, ad maleficos; ista enim fornicatio est a Domino Deo: jam es in aliquo numero membrorum Christi. Jam incipe videre etiam illa peccata societatis humanae. Non occidis quemquam, non adulteras cujusquam uxorem, non uxori tuae eundo ad alteram, injuriam facis, non ulla pessima corruptela te contaminas, abstinuisti manus a furto, linguam a perjurio, cor a concupiscenda re proximi tui: jam justus es. Attende caetera; noli jam superbire. Nihilne peccas in lingua? non prolaberis in verbum durum? Sed quid magnum dicis? Quid magnum? «Qui dixerit fratri suo, Fatue; reus erit gehennae ignis» 41Id. V, 22 . Contremiscit jam tota illa superbia. Ecce jam non valde facit unde Deus videatur impietate aliqua blasphemari; non irruit in aliquem laedendum, non facit alteri quod pati non vult: quid de lingua? quis illam domat? Sed ecce jam et ipsam frenasti: quanquam quis tantus ut hoc omni modo perficiat? sed ecce jam et ipsam frenasti: quid facis de cogitationibus tuis? quid facis de tumultu et caterva rebellantium desideriorum? Non eis das membra. Ita credo, et video: sed tamen cogitationes aliquando inclinant et auferunt te, plerumque in oratione genibus fixis. Corpus prosternis, collum curvas, confiteris peccata, Deum adoras: video corpus ubi jaceat, quaero ubi volitet animus. Video membra jacentia: videamus si stat conscientia, videamus si fixa est in eum quem adorat; si non cogitationibus plerumque, tanquam aestu maris abripitur, et tempestate tollitur in aliud atque aliud. Modo si mecum loquereris, et subito averteres te ad servum tuum, et dimitteres me, non dico a quo aliquid petebas, sed cum quo ex aequo loquebaris; non mihi injuriam factam deputarem? Ecce quid facis quotidie Deo. Qualem modo dixi, fratres? Jam eum qui solum Deum colit, qui Christum confitetur, qui Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum novit, qui non post eum fornicatur, qui non adorat daemones, qui auxilia sibi a diabolo non requirit, qui tenet Ecclesiam catholicam; de cujus fraude nemo conqueritur, de cujus pressura non gemit vicinus infirmus; qui uxorem alienam non tentat, qui contentus est sua, aut qui nec ipsa sua, sed quomodo licet et quomodo permittit apostolica disciplina, ubi consensus est amborum 42I Cor. VII, 5 aut ubi nondum ducta est. Qui jam talis est, deprehenditur tamen in istis quae dixi.