[vers. 4] . Quoniam videbo coelos tuos , opera digitorum tuorum. Legimus digito Dei scriptam Legem, et datam per Moysen sanctum servum ejus 12Exod. XXXI, 18; Deut. IX, 10: quem digitum Dei multi intelligunt Spiritum sanctum. Quapropter si digitos Dei, eosdem ipsos ministros Spiritu sancto repletos, propter ipsum Spiritum qui in eis operatur, recte accipimus, quoniam per eosdem nobis omnis divina Scriptura confecta est; convenienter intelligimus hoc loco coelos dictos libros utriusque Testamenti. Dictum est autem etiam de ipso Moyse a magis regis Pharaonis, cum ab eo superati essent, Digitus Dei est hic 13Exod. VIII, 19 ; et quod scriptum est, Coelum plicabitur sicut liber 14Isai. XXXIV, 4 , etiam si de isto aethereo coelo dictum est, congrue tamen ex hac eadem similitudine in allegoria librorum coeli nominantur. Quoniam videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum: id est, cernam et intelligam Scripturas, quas operante Spiritu sancto per ministros tuos conscripsisti.