[«vers. 141.] Junior ego sum,» inquit, «et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus:» non sicut inimici mei, qui obliti sunt verborum tuorum. Videtur autem minor aetate non oblitus justificationes Dei dolere pro inimicis suis aetate majoribus qui obliti sunt. Nam quid est, «Junior ego non sum oblitus,» nisi, Illi majores obliti sunt? Νεώτερος est enim graece, quod est etiam in illo loco ubi dictum est, «In quo corrigit junior viam suam?» Hoc autem nomen comparativum est, et ideo bene intelligitur in comparatione majoris. Duos ergo populos hic agnoscamus, qui etiam in Rebeccae utero luctabantur; quando «non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Major serviet minori» 448Gen. XXV, 22, 23; Rom. IX, 12, 13 . Sed contemptum se dicit hic minor; ideo factus est major: quia ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam sint, ut quae sunt evacuentur 449I Cor. I, 28 ; et ecce sunt novissimi qui erant primi, et primi qui erant novissimi 450Matth. XX, 16 .