TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum. Pauperes et filii pauperum iidem ipsi mihi videntur; sicut eadem civitas est Sion et filia Sion. Si autem distinctius intelligendum est; pauperes accipimus, montes; filios autem pauperum, colles: velut Prophetas atque Apostolos, pauperes; filios autem eorum, id est, qui sub eorum auctoritate proficiunt, filios pauperum. Quod vero supra dictum est, Judicabit, et postea, salvos faciet, quaedam velut expositio est quomodo judicabit. Ad hoc enim judicabit, ut salvos faciat, id est, a perdendis damnandisque discernat, quibus donat salutem paratam revelari in tempore novissimo 33I Petr. I, 5. A talibus quippe illi dieitur, Ne comperdas cum impiis animam meam 34Psal. XXV, 9 ; et, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 35Psal. XLII, 1 . Considerandum etiam quod non ait, Judicabit pauperem populum; sed, pauperes populi. Supra enim ubi dixit, Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio, eumdem dixit populum Dei quos pauperes ejus; id est, tantummodo bonos et ad dexteram partem pertinentes. Quia vero in hoc saeculo simul dextri sinistrique pascuntur, qui velut agni et haedi in fine separandi sunt 36Matth. XXV, 32; totum sicut commixtus est, nomine populi nuncupavit. Et quia judicium etiam hic in bono ponit, id est, ad salvos faciendos; ideo ait, Judicabit pauperes populi: id est, eos ad salutem discernet, qui sunt in populo pauperes. Jam qui sint pauperes supra exposuimus: hos et egenos intelligamus. Et humiliabit calumniatorem. Nullus melius quam diabolus hic calumniator agnoscitur. Calumnia ejus est: Numquid gratis colit Job Deum 37Job. I, 9 ? Humiliat autem illum Dominus Jesus, gratia sua suos adjuvans, ut gratis Deum colant, id est, delectentur in Domino 38Psal. XXXVI, 4. Humiliavit etiam sic: quia cum in eo diabolus, id est, princeps hujus mundi nihil invenisset 39Joan. XIV, 30, occidit per calumnias Judaeorum; quibus est usus calumniator tanquam vasis suis, operans in filiis diffidentiae 40Ephes. II, 2. Humiliatus est enim, quia ille quem occiderant resurrexit, et regnum abstulit mortis; cujus ille potestatem ita gerebat, ut ex uno homine quem deceperat, omnes per mortem traheret ad condemnationem. Sed humiliatus est: quoniam si ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum 41Rom. V, 17, qui humiliavit calumniatorem, falsa crimina, iniquos judices, falsos testes, ut eum perderent immittentem.

Notes

  1. 33. I Petr. I, 5
  2. 34. Psal. XXV, 9
  3. 35. Psal. XLII, 1
  4. 36. Matth. XXV, 32
  5. 37. Job. I, 9
  6. 38. Psal. XXXVI, 4
  7. 39. Joan. XIV, 30
  8. 40. Ephes. II, 2
  9. 41. Rom. V, 17