TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem? judicium minatur. Qui devorant populum meum sicut cibum panis: id est quotidie; cibus enim panis quotidianus est. Devorant autem populum, qui sua commoda ex illo capiunt, non referentes ministerium suum ad gloriam Dei, et ad eorum quibus praesunt salutem.