[«vers.» 103.] Et ideo vide quid sequitur: «Quam dulcia faucibus meis verba tua!» vel, quod de graeco est expressius, «eloquia tua: super mel et favum ori meo.» Haec est illa suavitas quam Dominus dat, ut terra nostra det fructum suum 356Psal. LXXXIV, 13 ; ut bonum vere bene, id est, non mali carnalis formidine, sed boni spiritualis delectatione faciamus. Nonnulli sane codices non habent; «favum,» sed plures habent. Melli est autem similis aperta doctrina sapientiae; favo vero, quae de abstrusioribus sacramentis, tanquam de cellis cereis, ore disserentis, velut mandentis, exprimitur: verum ori cordis, non carnis est dulcis.