TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et homo se extollit! et ut pertineat ad primam captivitatem, audit serpentem suggerentem: Gustate, et eritis sicut dii 102Gen. III, 5 ! Homines sicut dii! Deus, quis similis tibi? Non in abysso, non in inferno, non in terra, non in coelo; omnia enim tu fecisti. Quid contendit opus cum artifice? Deus, quis similis tibi? Ego autem, ait Adam miser, et in Adam omnis homo, cum volo esse perverse similis tibi, ecce quid factus sum, ut de captivitate ad te clamem: cui bene erat sub rege bono, captivus factus sum sub meo seductore; et clamo ad te, quia cecidi abs te. Et unde abs te cecidi? Cum quaero esse perverse similis tibi. Quid enim? Deus nonne ad suam similitudinem nos vocat? Nonne ipse est qui dicit: Diligite inimicos vestros; orate pro eis qui vos persequuntur; benefacite eis qui vos oderunt? Haec dicens, ad similitudinem Dei nos hortatur. Denique quid adjungit? Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est. Quid enim ipse facit? Hoc facit certe: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 103Matth. V, 44, 45 . Qui ergo bene vult inimico suo, Deo similis est: nec ista superbia, sed obedientia est. Quare? Quia ad imaginem Dei facti sumus: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram 104Gen. I, 26 . Non ergo aliquid alienum est, si imaginem Dei tenemus in nobis: utinam eam per superbiam non amittamus! Sed quid est, per superbiam velle esse similem Deo? quid putamus, ut exclamaret captivus: Domine, quis similis tibi? quae est ista perversa similitudo? Audite, et intelligite, si potestis: credimus autem quia ipse qui nos posuit haec vobis dicere, dabit vobis etiam posse et intelligere. Deus nullo indiget bono, et ipse est summum bonum, et ab ipso est omne bonum. Ut ergo boni simus, Deo indigemus: ut bonus sit Deus, nobis non indiget, nec nobis tantum, sed usque ad altissima quae fecit magnalia, nec ipsis coelestibus, nec supercoelestibus, nec coelo coeli quod dicitur, indiget Deus, ut aut melior sit, aut potentior, aut beatior. Quid enim esset quidquid aliud est, nisi ipse fecisset? Quo ergo eget abs te qui erat ante te, et tam potens erat, ut cum tu non esses, faceret te? Numquid quomodo parentes faciunt filios? Per quamdam concupiscentiam carnalem generant, potius quam creant; istis enim generantibus, Deus creat. Nam si tu ita creas, dic quid tua mulier paritura est. Quid dicam, Tu dic? ipsa dicat, quae quod portat ignorat. Generant tamen homines filios, et ad solatium suum, et ad subsidium senectutis. Numquid ideo creavit haec omnia Deus, a quibus senex adjuvaretur? Novit ergo Deus quod creat, et quale sit per ejus bonitatem, et quale futurum sit per propriam voluntatem; novit Deus et ordinavit omnia. Ut autem homo sit aliquid, convertit se ad illum a quo creatus est. Recedendo enim frigescit; accedendo fervescit: recedendo tenebrescit; accedendo clarescit. A quo enim habet ut sit, apud illum habet ut ei bene sit. Denique filius minor, qui voluit in sua potestate habere substantiam suam, quae illi apud patrem optime servabatur, factus suae potestatis, profectus est in regionem longinquam, haesit principi malo, porcos pavit; fame correctus est qui saturitate superbus abscesserat 105Luc. XV, 12-16. Ergo quisquis ita vult esse similis Deo, ut ad illum stet, fortitudinemque suam, sicut scriptum est, ad illum custodiat 106Psal. LVIII, 10, non ab illo recedat: ei cohaerendo signetur tanquam ex annulo cera, illi affixus habeat imaginem ejus, faciens quod dictum est, Mihi adhaerere Deo bonum est 107Psal. LXXII, 28 ; vere custodit similitudinem et imaginem ad quam factus est. Porro autem si perverse voluerit imitari Deum, ut quomodo Deus non habet a quo formetur, non habet a quo regatur, sic ipse velit sua potestate uti, ut quomodo Deus, nullo formante, nullo regente vivat; quid restat, fratres, nisi ut recedens ab ejus calore torpescat, recedens a veritate vanescat, recedens ab eo quod summe atque incommutabiliter est, in deterius mutatus deficiat.

Notes

  1. 102. Gen. III, 5
  2. 103. Matth. V, 44, 45
  3. 104. Gen. I, 26
  4. 105. Luc. XV, 12-16
  5. 106. Psal. LVIII, 10
  6. 107. Psal. LXXII, 28