[vers. 19.] Intende animae meae, et redime eam. Non indiget expositione: videamus ergo quod sequitur. Propter inimicos meos erue me. Haec plane miranda petitio est, nec breviter perstringenda, nec cursim transilienda; prorsus miranda: Propter inimicos meos erue me. Quid est, Propter inimicos meos erue me? Ut confundantur, ut crucientur liberatione mea. Quid ergo, si non essent illi qui liberatione mea essent cruciandi, mihi subveniri non debuit? et tunc tibi acceptabilis est liberatio, cum fuerit alterius damnatio? Ecce non sunt inimici, qui vel confundantur, vel torqueantur de liberatione tua: sic remanebis? non liberaberis? An ad hoc ut valeat inimicis tuis, quo possint et ipsi tua liberatione converti? Sed et hoc mirum est, si habeat aliquam petitionis causam. Numquid enim ad hoc liberatur servus Dei a Domino Deo suo, ut alii proficiant? Quid, si deessent qui proficerent, ille servus Dei non erat liberandus? Quocumque ergo me convertam, sive ad punitionem, sive ad liberationem inimicorum, non video causam petitionis hujus, Propter inimicos meos erue me: nisi aliquid intelligamus, quod cum dixero adjuvante Domino, judicabit in vobis qui habitat in vobis. Est quaedam liberatio sanctorum occulta: haec propter ipsos fit. Est quaedam publica et manifesta: haec propter inimicos eorum fit; sive puniendos, sive liberandos. Nam utique Deus de ignibus persecutoris non liberavit fratres Machabaeos, quibus Antiochus saeviens etiam matrem adhibuit, cujus blanditiis ad amorem vitae converterentur, et amando vivere hominibus, Deo morerentur. At illa mater, jam non Evae, sed matri Ecclesiae similis, quos cum dolore pepererat ut vivos agnosceret, cum gaudio vidit morientes; et ad hoc hortata est ut eligerent potius mori pro paternis legibus Domini Dei sui, quam vivere contra eas. Quid hic credituri sumus, fratres, nisi quia liberati sunt? Sed occulta fuit illorum liberatio: denique ipse Antiochus, a quo occisi sunt, visus est sibi aliquid fecisse quod ejus crudelitas dictabat, vel potius incitabat 73II Machab. VII. At vero tres pueri de camino ignis aperte liberati sunt 74Dan. III, 49; quia et corpus eorum erutum est, salus eorum publica fuit. Illi ergo sunt in occulto coronati, isti in aperto liberati; omnes tamen salvati. Quis autem fructus liberationis trium puerorum? Quare eorum corona dilata est? Ipse Nabuchodonosor conversus est ad Deum ipsorum, eumque praedicavit, quia eruit servos suos; quem contempserat, cum eos miserat in caminum. Est ergo liberatio occulta; est liberatio manifesta. Liberatio occulta ad animam, liberatio manifesta etiam ad corpus pertinet. In occulto enim anima liberatur, in manifesto corpus. Porro si ita est, in hoc psalmo vocem Domini agnoscamus: ad occultam liberationem pertinet quod supra dixit, Intende animae meae, et redime eam. Restat corporis liberatio: quia eo resurgente, et in coelos ascendente, et spiritum sanctum desuper mittente 75Act. I, 9, et II, 4, conversi sunt ad ejus fidem qui in ejus morte saevierunt; et ex inimicis amici facti sunt per illius gratiam, non per justitiam suam. Ideo secutus est: Propter inimicos meos erue me. Intende animae meae; sed hoc in occulto: Propter inimicos autem meos erue et corpus meum. Nihil enim inimicis meis proderit, si solam animam liberaveris: aliquid se egisse, aliquid se implevisse credituri sunt. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem 76Psal. XXIX, 10? Ergo, intende animae meae, et redime eam; quod tu solus scis: deinde et propter inimicos meos erue me, ut caro mea non videat corruptionem.