TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 167, 168.] Custodivit,» inquit, «anima mea testimonia tua, et dilexi ea valde:» vel, sicut nonnulli codices habent, «dilexit,» ut subaudiatur, «anima mea.» Custodiuntur testimonia Dei, dum non negantur. Hoc est martyrum officium, quia testimonia graece martyria nuncupantur. Sed quia pro testimoniis Dei etiam flammis concremari sine charitate nihil prodest 494I Cor. XIII, 3 , ideo addidit, «Et dilexi ea valde.» Supra autem dixerat, «Mandata tua dilexi;» deinde sequenti versu, «Testimonia tua,» et «custodivi,» et «dilexi:» postea, «Et mandata tua,» et «testimonia tua custodivi;» ait enim, «Custodivi mandata tua et testimonia tua.» Qui enim diligit, ipsa veraciter libenterque custodit. Plerumque autem dum mandata Dei custodiuntur, fiunt inimici contra quorum voluntatem custodiuntur: tunc vero fortiter et testimonia custodienda sunt, ne persequentibus inimicis negentur.

Notes

  1. 494. I Cor. XIII, 3