Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Laboratur, ut hoc possit intelligi adhuc a Deo Patre dici, Propterea benedixit te Deus in aeternum. Accommodatius videtur hoc accipi ex persona Prophetae. Et mutationes personarum repentinae, et omnino ex improviso, inveniuntur in sanctis Scripturarum libris; et si quis advertat, plenae sunt paginae divinae. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa; et statim, Quid detur tibi, aut quid adjiciatur tibi adversus linguam subdolam? Alia illic persona erat, alia hic: ibi petentis, hic subvenientis. Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastatoriis. Alia persona est, Quid detur tibi, aut quid adjiciatur tibi; et in consequentibus fit alia, Heu me! quia incolatus meus longinquus factus est 28Psal. CXIX, 2-5 . In paucis versibus tam crebra mutatio personarum intellectum admonet: non exprimit locum ubi mutatur; non dicitur, Hoc dixit homo, hoc dixit Deus; sed ex ipsis verbis fit nobis intelligere quid ad hominem pertineat, quid ad Deum. Homo autem dicebat, Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Homo dicebat, ille dicebat qui scripsit Psalmum; sed ex persona Dei dicebat: incipit dicere et ex sua, Propterea benedixit te Deus in aeternum. Dixerat enim Deus, Diffusa est gratia in labiis tuis, ei quem fecerat speciosum prae filiis hominum, etiam hominem quem Deum ante omnia protulerat, aeternus coaeternum. Impletus est ergo Propheta gaudio quodam ineffabili, et attendens quid Deus Pater de Filio suo homini revelaverit, qui potuit dicere ista et ex persona Dei, Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Quare? Propter gratiam. Illa enim gratia quo pertinet? Ad regnum coelorum. Primum enim Testamentum terram promiserat: et aliud praemium fuit vel promissio sub Lege positorum, aliud sub Gratia: terra Chananaeorum Judaeis sub Lege positis, regnum coelorum Christianis sub Gratia positis. Itaque quod pertinebat ad eos qui sub Lege positi erant, regnum, terra illa transiit: regnum coelorum quod pertinet sub Gratia positis, non transit. Propterea hic, benedixit te Deus, non ad tempus, sed in aeternum.