TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 6, 7.] Et quibus dicitur? «Semen Abraham servi ejus, filii Jacob electi ejus.» Vos semen Abraham, vos filii Jacob, «mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus.» Ne quis autem uni genti hoc tribueret Israelitarum secundum carnem, et non intelligeret magis esse semen Abrahae filios promissionis quam filios carnis, quibus Apostolus dicit, cum Gentibus loqueretur, «Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes» 20Galat. III, 29 ; sequitur et dicit, «Ipse Dominus Deus noster; in omni terra judicia ejus.» Hoc dicitur per Isaiam ad Jerusalem liberam, matrem nostram: «Et qui eruit te, ipse Deus tuus, universae terrae vocabitur» 21Isai. LIV, 5 . An Judaeorum Deus tantum? Absit 22Rom. III, 29 . «Ipse Dominus Deus noster; in omni terra judicia ejus:» quia in omni terra Ecclesia ejus, ubi praedicantur judicia ejus. Quid ergo ait in alio psalmo: «Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel; non fecit sic omni genti, et judicia sua non manifestavit eis» 23Psal. CXLVII, 19, 20 . Ideo dictum est, quia unam gentem voluit intelligi pertinentem ad semen Abrahae; quae vocata est quidem ex omnibus gentibus, et sic in ea dicuntur omnes gentes, ut una sit gens in adoptionem vocata. Extra istam nulli genti manifestavit judicia sua: quoniam qui ea non crediderunt, etiamsi annuntiata sunt, manifestata eis utique non sunt; quia nisi credant, non intelligent.

Notes

  1. 20. Galat. III, 29
  2. 21. Isai. LIV, 5
  3. 22. Rom. III, 29
  4. 23. Psal. CXLVII, 19, 20