[vers. 65.] Et excitatus est tanquam dormiens Dominus. Videtur enim dormire, quando populum suum dat in manus eorum quos odit, ubi eis dicatur: Ubi est Deus tuus 109Psal. XLI, 11 ? Excitatus ergo est tanquam dormiens, tanquam potens crapulatus a vino. Nullus hoc de Deo dicere auderet, nisi Spiritus ejus. Dixit enim, sicut videtur impiis insultantibus, quod velut ebrius diu dormiat, quando non tam cito quam putant homines, subvenit.