Sed vide quomodo verseris inter eos, o popule Dei, o corpus Christi, o generosa peregrinatio (non es hinc, aliunde es); ne cum illi qui tibi dicunt, «Cantate nobis verba canticorum, dicite nobis hymnum, cantate nobis de canticis Sion,» quasi amantur a te, et affectas amicitias eorum, et times talibus displicere; incipiat te delectare Babylonia, et obliviscaris Jerusalem. Hoc ergo timens vide quid subjiciat, vide quid sequatur. Passus est enim homo iste qui cantabat; et iste homo nos sumus, si volumus: passus est undique talia interrogantes et adulatione blandientes, mordaciter reprehendentes, falso laudantes, quod non capiunt exigentes, quo pleni sunt fundere nolentes; et inter turbas talium tanquam periclitans, erexit animum ad recordationem Sion, et constrinxit se talis anima juratione quadam, et ait: «Si oblitus tui fuero, Jerusalem;» inter verba captivantium, inter verba dolosorum, inter verba male interrogantium, quaerentium et discere nolentium.