[«vers.» 133.] Vide et iste quid apertissime dicat: «Gressus meos dirige secundam eloquium tuum, et non» «dominetur mei omnis iniquitas.» Ubi quid aliud dicit quam, Rectum et liberum me fac secundum promissum tuum? Quanto autem magis regnat in quocumque Dei charitas, tanto minus ei dominatur iniquitas. Quid ergo aliud petit, quam ut donante Deo diligat Deum? Diligendo enim Deum, diligit seipsum, ut diligere salubriter possit et proximum sicut seipsum: in quibus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 442Matth. XXII, 37, 40 . Quid igitur orat, nisi ut praecepta quae Deus imponit jubendo, impleri faciat adjuvando?