[vers. 18.] Denique vis nosse quid sit illa unica? Lege sequentia: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia multa, in populo gravi laudabo te. Plane in Ecclesia multa, confitebor tibi, in populo gravi laudabo te. Fit enim confessio in omni multitudine, sed non in omnibus Deus laudatur: tota multitudo audit confessionem nostram, sed non in omni multitudine laus Dei est. In ista enim omni multitudine, id est in Ecclesia, quae toto orbe terrarum diffusa est, palea est et frumentum: palea volat, frumentum manet; ideo in populo gravi laudabo te. In gravi populo, quem ventus tentationis non aufert, in his Deus laudatur. Nam in palea blasphematur semper. Quando palea nostra attenditur, quid dicitur? Ecce quomodo vivunt Christiani, ecce quid faciunt Christiani; et fit quod scriptum est: Quoniam nomen meum per vos blasphematur in Gentibus 72Isai. LII, 5; Rom. II, 24 . Inique, invide, aream inspicis, qui totus in palea es, non tibi facile grana occurrunt: quaere et invenies populum gravem, in quo Dominum laudes. Vis invenire? Esto talis. Nam si non fueris talis, difficile est ut non omnes tales tibi videantur qualis es: Et comparantes, ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis 73II Cor. X, 12 , non intelligunt, In populo gravi laudabo te.