TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 3.] Qui protegit in aquis superiora ejus.» Cujus superiora? Coeli. Quid est coelum? Figurate duntaxat diximus Scripturam divinam. Quae superiora Scripturae divinae? Praeceptum, quo nihil est eminentius, charitatis. Quare autem aquis comparata est charitas? «Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis» 86Rom. V, 5 . Unde aqua ipse Spiritus? Quia «stabat Jesus, et clamabat: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus.» Unde probamus quia de Spiritu dictum est? Dicat ipse Evangelista, qui sequitur et ait: «Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri» 87Joan. VI, 37-39 . «Qui ambulat super pennas ventorum:» id est, super virtutes animarum. Quae est virtus animae? Ipsa charitas. Quomodo autem ille super illam ambulat? Quia major est charitas Dei in nos, quam nostra in Deum.

Notes

  1. 86. Rom. V, 5
  2. 87. Joan. VI, 37-39