TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 160.] Principium,» inquit, «verborum tuorum veritas, et in aeternum omnia judicia justitiae tuae.» A veritate, inquit, tua verba procedunt, et ideo veracia sunt, et neminem fallunt, quibus praenuntiatur vita justo, poena impio. Haec sunt quippe in aeternum judicia justitiae Dei.