[«vers.» 20-22.] Denique sequitur, «Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.» Ipse est «rex,» qui «princeps populorum: solvit» compeditum, «dimisit» inclusum. «Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.» Graecus habet, «Et seniores ejus sapientiam doceret.» Quod omnimodo ad verbum ita dici posset: «Erudiret principes ejus sicut semetipsum, et seniores ejus sapientes faceret:» πρεσβυτέρους enim habet, quos dicere solemus seniores, non γέροντας, id est senes; σοφίσαι autem, quod uno verbo latine dici non potest, a sapientia dictum est, quae σοφία graece dicitur, non a prudentia, quae φρόνησις appellatur. Neque hoc tamen legimus in illa sublimitate Joseph, sicut nec compedes in ejus humilitate. Sed unde fieri posset ut vir tantus, unius veri Dei cultor, in Aegypto alendis tantummodo corporibus, et rebus tantum corporalibus gubernandis esset intentus, et quo eos meliores redderet, curam non gereret animorum? Sed ea conscripta sunt in illa historia, quae secundum intentionem scribentis, in quo erat Spiritus sanctus, rebus futuris illa narratione significandis sufficere judicata sunt.