[vers. 13-16.] Nam qui disrupit mare, et trajecit eos, statuit aquas quasi in utres, ut sic staret unda tanquam fuisset inclusa, potest per suam gratiam cohibere fluida et labentia concupiscentiarum carnalium, cum huic saeculo renuntiatur, ut, tanquam inimicis, peccatis omnibus perdeletis, fidelium populus per sacramentum Baptismatis trajiciatur. Qui deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis, potest etiam spiritualiter dirigere itinera, si ad eum clamet fides: Itinera mea dirige secundum verbum tuum 56Psal. CXVIII, 133 . De quo alibi dicitur, Ipse enim rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet 57Prov. IV, 27 : per Jesum Christum Dominum nostrum, cujus in hoc saeculo, tanquam in die, sacramentum manifestatum est in carne, velut in nube; in judicio vero, tanquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis. Qui disrupit in deserto petram, et adaquavit eos sicut in abysso multa; et eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas, potest utique sitienti fidei donum Spiritus sancti, quod illa res gesta spiritualiter significabat, infundere de spirituali sequente petra, quod est Christus 58I Cor. X, 4: qui stabat et clamabat, Si quis sitit, veniat ad me; et, Qui biberit de aqua quam ego dabo, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Hoc enim dicebat, sicut in Evangelio legitur, de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum 59Joan. VII, 37-39 . Ad quem velut virga lignum passionis accessit, ut emanaret credentibus gratia.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 56. Psal. CXVIII, 133
- 57. Prov. IV, 27
- 58. I Cor. X, 4
- 59. Joan. VII, 37-39