Est ergo in hoc psalmo vox contribulatorum; et ideo utique martyrum inter passiones periclitantium, sed de suo capite praesumentium. Audiamus eos, et loquamur cum eis ex affectu cordis, etiamsi non similitudine passionis. Illi enim jam coronati sunt; nos adhuc periclitamur: non quia tales nos persecutiones urgent, quales ipsos urserunt; sed fortasse pejores in omnimodis generibus tantorum scandalorum. Nostra enim tempora magis abundant illo Vae quod clamavit Dominus: Vae mundo ab scandalis 5Id. XVIII, 7 . Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum 6Id. XXIV, 12 . Neque enim et Lot ille sanctus, in Sodomis ab aliquo corporalem persecutionem patiebatur, aut dictum illi erat ut non ibi habitaret; persecutio ejus, facta mala Sodomitarum erant 7Gen. XIX. Nunc ergo jam Christo in coelo sedente, jam glorificato, jam subjectis cervicibus regum jugo ejus, et suppositis eorum frontibus signo ejus; jam nullo remanente qui palam Christianis audeat insultare, adhuc tamen inter organa et symphoniacos gemimus; adhuc illi inimici Martyrum, quia vocibus et ferro non possunt, eos sua luxuria persequuntur. Atque utinam Paganos tantummodo doleremus! esset qualecumque solatium, exspectare eos qui nondum cruce Christi signati sunt, quando signentur, et quando ejus auctoritate alligati desinant furere. Videmus etiam portantes in fronte signum ejus, simul in ipsa fronte portare impudentiam luxuriarum, diebusque et solemnitatibus martyrum non exsultare, sed insultare. Et inter haec gemimus, et haec persecutio nostra est, si est in nobis charitas quae dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror 8II Cor. XI, 29 ? Nullus ergo servus Dei sine persecutione; verumque est illud quod Apostolus ait: Sed et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur 9II Tim. III, 12 . Videris unde, videris quomodo; diabolus ille biformis est. Leo est in impetu, draco in insidiis. Leo minetur, inimicus est; draco insidietur, inimicus est. Quando nos securi? Ecce fiant omnes Christiani, numquid et diabolus christianus erit? Tentare ergo non cessat; insidiari non cessat. Infrenatus est atque illigatus in cordibus impiorum, ne saeviat in Ecclesiam, et tantum faciat quantum vult. Fremunt dentes impiorum adversus dignitatem Ecclesiae et pacem Christianorum, et quia non habent quid agant saeviendo; saltando, blasphemando, luxuriando, non impellunt corpora Christianorum, sed lacerant animas Christianorum. Clamemus ergo una voce omnes verba haec: Deus, in adjutorium meum intende. Opus enim habemus sempiterno adjutorio in isto saeculo. Quando autem non! Modo tamen in tribulatione positi maxime dicamus: Deus, in adjutorium meum intende.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 5. Id. XVIII, 7
- 6. Id. XXIV, 12
- 7. Gen. XIX
- 8. II Cor. XI, 29
- 9. II Tim. III, 12