TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Et cum iniquitatem loquuntur, falsa loquuntur; quia fallax est iniquitas: et cum justitiam loquuntur, falsa loquuntur; quia aliud ore proferunt, aliud in corde obtegunt. Alienati sunt peccatores a vulva: Quid est hoc? Quaeramus diligentius: fortassis enim illud dicit quia Deus praecognovit homines peccatores etiam in uteris matrum. Nam unde cum adhuc praegnans esset Rebecca, et geminos in utero portaret, dictum est: Jacob dilexi, Esaü autem odio habui 20Gen. XXV, 23, Malach. I, 2, 3, et Rom. IX, 13 ? Dictum est enim: Major serviet minori. Occultum ibi judicium Dei; sed tamen a vulva, id est, ab ipsa origine alienati sunt peccatores. Unde alienati? A veritate. Unde alienati? A patria beata, a vita beata. An forte alienati ab ipsa vulva? Et qui peccatores alienati sunt a vulva? Qui enim nascerentur, si non ibi tenerentur? Aut qui hodie viverent, ut haec sine causa audirent, nisi nascerentur? Forte ergo a quadam vulva alienati sunt peccatores, in qua dolores patiebatur charitas, per Apostolum dicens, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis 21Gal. IV, 19 . Exspecta ergo; formare. Noli tibi tribuere judicium quod forte non nosti. Carnalis es adhuc, conceptus es: eo ipso quo accepisti nomen Christi, sacramento quodam natus es in visceribus matris. Non enim ex visceribus tantum homo nascitur, sed et in visceribus. Prius nascitur in visceribus, ut possit nasci de visceribus. Propterea dictum est de Maria: Quod enim natum est in ea, de Spiritu sancto est 22Matth. I, 20 . Nondum de illa natum erat, sed jam in illa natum erat. Ergo nascuntur intra viscera Ecclesiae quidam parvuli; et bonum est ut formati exeant, ne abortu labantur. Generet te mater, non abortiat. Si patiens fueris, usquequo formeris, usquequo in te certa sit doctrina veritatis, continere te debent materna viscera. Si autem impatientia tua concusseris latera matris, cum dolore quidem te excutit foras, sed magis tuo malo quam suo.

Notes

  1. 20. Gen. XXV, 23, Malach. I, 2, 3, et Rom. IX, 13
  2. 21. Gal. IV, 19
  3. 22. Matth. I, 20