[vers. 1.] In finem, pro resurrectione sua ipse Dominus Jesus Christus loquitur. Matutina enim fuit prima sabbati resurrectio ejus, qua susceptus est in aeternam vitam, cui mors ultra non dominabitur 1Rom. VI, 9. Dicuntur autem ista ex persona crucifixi: nam de capite psalmi hujus sunt verba quae ipse clamavit cum in cruce penderet, personam etiam servans veteris hominis, cujus mortalitatem portavit. Nam vetus homo noster confixus est cruci cum illo 2Ibid., 6.