TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Psalmum nobis brevem paraveramus, quem mandaveramus cantari a Lectore; sed ad horam, quantum videtur, perturbatus, alterum pro altero legit. Maluimus nos in errore Lectoris sequi voluntatem Dei, quam nostram in nostro proposito. Si ergo vos in ejus prolixitate aliquandiu tenuerimus, nobis non imputetis; sed credatis Deum nos non infructuose laborare voluisse. Neque enim frustra in primo peccato nostro poenam accepimus, ut in sudore vultus nostri panem manducemus 1Gen. III, 19 . Tantum si panis est, attendite. Panis autem est, si Christus est: «Ego sum,» inquit, «panis vivus qui de coelo descendi» 2Joan. VI, 41 . Quem manifestatum habemus in Evangelio, ipsum quaeramus et in Prophetis. Hunc ibi non vident super quorum cor adhuc velamen positum est 3II Cor. III, 14 , unde audivit Charitas vestra hesterno die. Nobis autem quia sacrificium vespertinum crucis Domini conscidit velum 4Matth. XXVII, 51 , ut pateant jam templi secreta; quamdiu nobis Christus praedicatur, etsi cum labore et sudore, manducandus est panis.

Notes

  1. 1. Gen. III, 19
  2. 2. Joan. VI, 41
  3. 3. II Cor. III, 14
  4. 4. Matth. XXVII, 51