[vers. 23.] Ego dixi in ecstasi mea: recordamini titulum Psalmi, ecce est illa ecstasis. Videte quid dicat: Ego dixi, inquit, in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum. In pavore meo dixi, hoc est, dixi in ecstasi mea. Vidit se paventem intus nescio qua tribulatione magna, sicut non desunt: attendit cor suum pavidum et trepidum, et ait: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Si in facie tua essem, non sic timerem; si me attenderes, non sic trepidarem. Sed quoniam dicit in alio psalmo, Si dicebam, motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me 92Psal. XCIII, 18 ; continuo et hic ait: Ideo exaudisti vocem orationis meae. Quia confessus sum, quia dixi, Projectus sum a facie oculorum tuorum; quia non superbus exstiti, sed cor meum accusavi, et in tribulatione mea titubans ad te exclamavi: exaudisti orationem meam. Impletum est ergo quod commendavi de illo psalmo. Quod enim est, Ego dixi in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum; hoc est in illo psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus. Et quod est in illo, Misericordia tua, Domine, adjuvabat me; hoc est in isto, Ideo exaudisti, Domine, vocem orationis meae. Attende illud in Petro videt Dominum ambulantem in aquis, putat phantasma. Exclamat Dominus, Ego sum, noli timere. Confidit Petrus, et dicit, Si tu es, jube me venire ad te super aquas: hinc probo si tu es, si in verbo tuo potuero quod tu potes. Ait ille, Veni, Et verbum jubentis facta est potestas audientis. Veni, inquit. Et descendit: coepit ire, ibat intrepidus, tanquam in illo sperans: videns autem ventum validum, timuit. Ego dixi in ecstasi mea: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Et cum coepisset mergi, clamavit, Domine, pereo. Et Jesus porrigens ei manum, levavit eum dicens, Modicae fidei, quare dubitasti 93Matth. XIV, 26-32? Dixi ergo in pavore meo, Projectus sum a facie oculorum tuorum: et tanquam jam perire incipientis in mari, exaudisti, Domine, vocem orationis meae. Exaudisti autem, cum clamarem ad te. Clamor ad Deum non est voce, sed corde. Multi silentes labiis, corde clamaverunt: multi ore strepentes, corde averso nihil impetrare potuerunt. Si ergo clamas, clama intus, ubi audit Deus. Cum clamarem, inquit, ad te, exaudisti vocem orationis meae.