TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 10-12.] Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus.» O confessio, o praescriptio! «Quoniam tu es,» inquit, «Deus meus.» Ad alium curram refici, si ab alio factus sum. Tu es totum meum; «quia tu es Deus meus.» Patrem quaeram propter haereditatem? «Tu es Deus meus,» non solum dator haereditatis, sed ipsa haereditas: «Dominus pars haereditatis meae» 81Psal. XV, 5 . Dominum quaeram propter redemptionem? «Tu es Deus meus.» Patronum quaeram propter liberationem? «Tu es Deus meus.» Postremo creatus recreari cupio? «Tu es Deus meus,» qui Creator meus, qui creasti me per Verbum tuum, et recreasti me per Verbum. Sed creasti me per Verbum Deum manentem apud te; recreasti per Verbum carnem factum propter nos. «Doce» ergo «me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus.» Si non me docueris, faciam voluntatem meam, et deseret me Deus meus. «Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Doce me:» non enim tu es Deus meus, et ego ero magister meus. Videte quemadmodum gratia commendetur. Hoc tenete; hoc imbibite, hoc vobis de corde nullus excutiat; ne habeatis zelum Dei, sed non secundum scientiam; ne ignorantes Dei justitiam, et vestram volentes constituere, justitiae Dei non sitis subjecti 82Rom. X, 2, 3 . Verba certe Apostoli agnoscitis. Dicite ergo ista, «Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus.»

Notes

  1. 81. Psal. XV, 5
  2. 82. Rom. X, 2, 3