[vers. 8.] Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Peragere Psalmum possum fortasse, adjutus studio vestro, cujus fervorem video. De labore autem vestro non satis curo, ut audiatis; quando et me qui loquor, ita in his laboribus sudare cernatis. Aspicientes me laborantem, profecto collaboratis: non enim mihi laboro, sed vobis. Ergo audite; quia velle vos video. Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum: Deo dixit ille qui ejus commemoratus est de terra Jordanis et Hermoniim: hoc admirando dixit, Abyssus Abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Quae abyssus, quam abyssum invocat? Vere quia iste intellectus abyssus est. Abyssus enim est profunditas quaedam impenetrabilis, incomprehensibilis: et maxime solet dici in aquarum multitudine. Ibi enim altitudo, ibi profunditas: quae penetrari usque ad fundum non potest. Denique quodam loco dictum est, Judicia tua abyssus multa 27Psal. XXXV, 7 : hoc volente Scriptura commendare, quia judicia Dei non comprehenduntur. Quae ergo abyssus, quam invocat abyssum? Si profunditas est abyssus, putamus non cor hominis abyssus est? Quid enim est profundius hac abysso? Loqui homines possunt, videri possunt per operationem membrorum, audiri in sermone: sed cujus cogitatio penetratur, cujus cor inspicitur? Quid intus gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Puto non absurde intelligi abyssum hominem de quo alibi dictum est: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus 28Psal. LXIII, 7, 8 . Si ergo homo abyssus est, quomodo abyssus invocat abyssum? Homo invocat hominem? invocat quasi quomodo Deus invocatur? Non. Sed invocat, dicitur ad se vocat. Nam dictum est de quodam, Mortem invocat: id est, sic vivit, ut mortem ad se vocet. Nam nemo hominum est qui orationem faciat, et invocet mortem: sed male vivendo homines mortem invocant. Abyssus abyssum invocat, homo hominem. Sic discitur sapientia, sic discitur fides, cum abyssus abyssum invocat. Abyssum invocant sancti praedicatores verbi Dei. Numquid et ipsi non abyssus? Ut noveris, quia abyssus et ipsi, Apostolus ait: Minimum est ut a vobis dijudicer, aut ab humano die. Quanta autem abyssus sit, audite amplius: Neque enim ego meipsum dijudico 29I Cor. IV, 3 . Tantamne profunditatem creditis esse in homine, quae lateat ipsum hominem in quo est? Quanta profunditas infirmitatis latebat in Petro, quando quid in se ageretur intus nesciebat, et se moriturum cum Domino vel pro Domino temere promittebat 30Joan. XIII, 37! quanta abyssus erat! Quae tamen abyssus nuda erat oculis Dei. Nam hoc illi Christus praenuntiabat, quod in se ipse ignorabat. Ergo omnis homo licet sanctus, licet justus, licet in multis proficiens, abyssus est, et abyssum invocat, quando homini aliquid fidei, aliquid veritatis propter vitam aeternam praedicat. Sed tunc est utilis abyssus abysso invocatae, quando fit in voce cataractarum tuarum. Abyssus abyssum invocat, homo hominem lucratur: non tamen in voce sua, sed in voce cataractarum tuarum.