Veritatem tuam et salutare tuum dixi. Christum tuum dixi, hoc est, Veritatem tuam et salutare tuum dixi. Unde veritas Christus? Ego sum veritas 48Joan. XIV, 6 . Unde salutare ipsius Christus? Simeon agnovit infantem in manibus matris in templo, et dixit: Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 49Luc. II, 30 . Agnovit infantem senex, factus in puero puer, innovatus fide. Acceperat enim responsum, et hoc dixit: dixerat ei Dominus, quia non exiturus erat de hac vita, priusquam videret salutare Dei. Hoc salutare Dei bonum est ut ostendatur hominibus: sed clament, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis 50Psal. LXXXIV, 8 . Salutare autem Dei in omnibus gentibus: quia cum dixisset quodam loco, Deus misereatur nobis, et benedicat nos, illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam, adjecit: In omnibus gentibus salutare tuum. Primo dixit, Ut cognoscamus in terra viam tuam, et secutus est: In omnibus gentibus salutare tuum 51Psal. LXVI, 2, 3 . Quasi diceretur ei, Quae est via quam cupis agnoscere? Homines ad viam veniunt, numquid via venit ad homines? Via nostra venit ad homines, invenit errantes, vocavit ad se extra ambulantes. In me, inquit, ambulate, et non errabitis: Ego sum via, et veritas, et vita 52Joan. XIV, 6 . Ne diceres, Ubi est via Dei? ad quam regionem ibo? quem montem ascendam? quos campos inquiram? Viam Dei inquiris? Salutare Dei est via Dei, et ubique haec est: quia in omnibus gentibus salutare tuum. Veritatem tuam et salutare tuum dixi.