TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Et nox tanquam dies illuminabitur. Nox tanquam dies:» dies nobis prosperitas saeculi, nox nobis adversitas saeculi: sed si cognoscamus merito peccatorum nostrorum nos adversitates pati, et dulcia nobis sint flagella Patris, ne sit amara sententia judicis; sic habebimus tenebras noctis hujus, quomodo lumen noctis hujus. Si nox est, quomodo ibi lux est? Nox est, quia erratur hic a genere humano: nox est, quia nondum venimus ad illum diem, quem non coarctat hesternus et crastinus; sed est dies perpetuus, sine ortu, quia sine occasu. Nox est ergo hic; sed quamdam lucem suam nox ista habet, et tenebras suas. Quare sit generaliter nox diximus: quae est lux noctis hujus? Prosperitas et felicitas saeculi hujus, gaudium temporale, honor temporalis, quasi lux est noctis hujus. Adversitas autem et amaritudo tribulationum vel ignobilitas, tanquam tenebrae sunt noctis hujus. In hac nocte, in hac mortalitate vitae humanae habent homines lucem, habent homines tenebras; lucem prosperitatem, tenebras adversitatem. Sed ubi venerit Christus Dominus, et habitaverit animam per fidem, et promiserit aliam lucem, et inspiraverit et donaverit patientiam, et monuerit hominem non delectari prosperis, ne frangatur adversis; incipit homo fidelis indifferenter uti mundo isto, nec extolli quando res prosperae accidunt, nec frangi quando res adversae sunt, sed ubique Dominum benedicere; non solum quando abundat, sed etiam quando amittit; non solum quando sanus est, sed etiam quando aegrotat; ut sit in illo vera illa cantatio: «Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo» 42Psal. XXXIII, 2 . Si ergo «semper,» et quando lucet nox ista, et quando obscura est nox ista; quando arridet prosperitas, quando tristis est adversitas, semper sit laus ejus in ore tuo: et fiet tibi quod modo dictum est, «Sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» Non me conculcant tenebrae ejus, quia non me extollit lumen ejus.

Notes

  1. 42. Psal. XXXIII, 2