[vers. 22.] Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum; verticem capilli perambulantium in delictis suis: id est nimis se extollentium, nimis superbientium in delictis suis; in quibus saltem humiles esse deberent, dicentes, Domine, propitius esto mihi peccatori. Sed conquassabit eorum capita; quoniam qui se exaltat, humiliabitur 152Luc. XVIII, 13, 14 . Ac per hoc quamvis et Domini sit exitus mortis; tamen idem Dominus, quoniam Deus est, et voluntate, non necessitate, secundum carnem mortuus est, conquassabit capita inimicorum suorum; non solum eorum qui crucifixo illudentes et moventes capita dicebant, Si Filius Dei est, descendat de cruce; sed etiam omnium extollentium se adversus doctrinam ejus, et tanquam mortem hominis irridentium. Idem quippe ipse de quo dictum est, Alios salvos fecit, semetipsum non potest salvum facere 153Matth. XXVII, 40, 42 , Deus est sanitatum nostrarum, et Deus est salvos faciendi: sed propter humilitatis et patientiae documentum, et sanguine suo delendum nostrorum chirographum peccatorum, etiam suum esse voluit exitum mortis, ne mortem timeremus istam, sed illam potius unde nos liberavit per istam. Verumtamen illusus et mortuus conquassabit capita inimicorum suorum, de quibus ait, Resuscita me, et reddam illis 154Psal. XL, 11 : sive bona pro malis, dum sibi subdit capita credentium; sive justa pro injustis, dum punit capita superbientium. Utroque enim modo conquassantur et confringuntur capita inimicorum, cum a superbia dejiciuntur, sive humilitate correcti, sive in ima tartari abrepti.