TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 17.] Justus Dominus in omnibus viis suis.» Et quando caedit, et quando curat, justus est, et apud eum iniquitas non est. Denique omnes sancti in tribulationibus constituti, prius justitiam ejus laudaverunt, et sic beneficia petiverunt. Prius dixerunt: Justum est quod facis. Sic rogavit Daniel, sic alii sancti: Justa sunt judicia tua, bene passi sumus, recte passi sumus 55Dan. III, 27-31; et IX, 5-19 . Non dederunt Deo injustitiam, non ei dederunt iniquitatem et insipientiam. Laudaverunt primo flagellantem, et sic senserunt cibantem: «Justus Dominus in omnibus viis suis.» Nemo putet illum injustum, quando mali aliquid forte patitur; sed ipsius justitiam laudet, et suam injustitiam accuset: «Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.»

Notes

  1. 55. Dan. III, 27-31; et IX, 5-19