« Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. » Si in ista prophetia quisquam nostrum eam vastationem Jerusalem intelligendam putaverit, quae facta est a Tito imperatore Romano, cum jam Dominus Jesus Christus post resurrectionem et ascensionem suam praedicaretur in Gentibus; non mihi occurrit quomodo dici potuerit jam ille populus haereditas Dei, non tenens Christum, quo reprobato et occiso factus est reprobus, qui in eum nec post ejus resurrectionem credere voluit, et insuper martyres ejus occidit. Ex illo enim populo Israel quicumque in Christum crediderunt, quibus facta est Christi praesentatio, et quodammodo promissi redditio salubris atque fructuosa, de quibus et ipse Dominus dicit, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 2Matth. XV, 24 , ipsi ex illis sunt filii promissionis, ipsi deputantur in semine 3Rom. IX, 8 , ipsi pertinent ad haereditatem Dei. Hinc sunt Joseph, homo justus, et virgo Maria quae peperit Christum 4Matth. I, 16: hinc Joannes Baptista, amicus sponsi, et parentes ejus Zacharias et Elizabeth 5Luc. I, 5: hinc Simeon senex et Anna vidua, qui Christum non loquentem sensu corporis audierunt; sed adhuc infantem non loquentem, spiritu cognoverunt 6Id. II, 25, 36: hinc beati Apostoli: hinc Nathanael in quo dolus non erat 7Joan. I, 47: hinc alius Joseph qui exspectabat etiam ipse regnum Dei 8Id. XIX, 38, et Luc. XXIII, 51: hinc tanta illa multitudo quae praecedebat et sequebatur jumentum ejus, dicens, Benedictus qui venit in nomine Domini 9Matth. XXI, 9 ; in qua erat et congregatio puerorum in quibus dixit impletum, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem 10Psal. VIII, 3 . Hinc etiam illi post ejus resurrectionem, quorum die uno tria, et alio quinque millia baptizati sunt 11Act. II, 41, et IV, 4, in animam unam et cor unum charitatis igne conflati; quorum nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia 12Id. IV, 32: hinc sancti diaconi, quorum Stephanus ante Apostolos martyrio est coronatus 13Id. VII, 58: hinc tot Ecclesiae Judaeae quae in Christo erant, quibus erat facie Paulus ignotus 14Gal. I, 22, notus autem saevitia famosissima, sed notior Christi misericordissima gratia: hinc et ipse secundum praemissam de se prophetiam, Lupus rapax, mane rapiens, et ad vesperum dividens escas 15Gen. XLIX, 27 , id est, prius rapiens persecutor ad mortem, postea pascens praedicator ad vitam. Hi erant ex illo populo haereditas Dei. Unde et ait ipse minimus Apostolorum 16I Cor. XV, 9, doctor Gentium: « Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Israel, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit. » Haec plebs quae ex illa gente Christi corpori accessit, haereditas Dei est. Nam quod ait Apostolus, Non repulit Deus plebem suam quam praescivit, illi psalmo utique respondet, ubi scriptum est, Quoniam non repellet Dominus plebem suam: ibi autem sequitur, Et haereditatem suam non derelinquet 17Psal. XCIII, 14 ; ubi evidenter apparet, talem plebem esse haereditatem Dei. Ut enim hoc diceret Apostolus, supra commemoraverat propheticum testimonium de praenuntiata futura incredulitate populi Israel: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem 18Rom. X, 21, et Isai. LXV, 2 . Hic ergo ne quisquam male intelligens, universum illum populum crimine incredulitatis et contradictionis arbitretur esse damnatum, continuo subjecit: Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex genere Israel, de tribu Benjamin. Hic ostendit quam plebem dixerit, utique populi prioris, quam si totam Deus reprobasset atque damnasset, non utique ipse Christi esset apostolus, Israelita ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Adhibet autem valde necessarium testimonium, dicens: « An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego derelictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal. Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. » Istae reliquiae sunt ex illa gente haereditatis Dei; non illi de quibus paulo post dicit: « Caeteri vero excaecati sunt. » Sic enim ait: « Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est; caeteri vero excaecati sunt » 19Rom. XI, 1-7. Ista igitur electio, istae reliquiae, ista plebs Dei quam non repulit Deus, haereditas ejus dicitur. In illo autem Israel qui hoc non est consecutus, in illis caeteris excaecatis, non erat jam haereditas Dei de qua dici posset, post Christi in coelis glorificationem, tempore Titi imperatoris, Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam, et caetera quae de illius populi et templi et civitatis vastatione videntur in hoc psalmo esse praedicta.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 2. Matth. XV, 24
- 3. Rom. IX, 8
- 4. Matth. I, 16
- 5. Luc. I, 5
- 6. Id. II, 25, 36
- 7. Joan. I, 47
- 8. Id. XIX, 38, et Luc. XXIII, 51
- 9. Matth. XXI, 9
- 10. Psal. VIII, 3
- 11. Act. II, 41, et IV, 4
- 12. Id. IV, 32
- 13. Id. VII, 58
- 14. Gal. I, 22
- 15. Gen. XLIX, 27
- 16. I Cor. XV, 9
- 17. Psal. XCIII, 14
- 18. Rom. X, 21, et Isai. LXV, 2
- 19. Rom. XI, 1-7