TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Ipsi peribunt; tu autem permanes.» Aperte dixit hoc apostolus Petrus: «Coeli erant olim de aqua et per aquam constituti Dei verbo; per quae» «qui factus est mundus, aqua inundatus deperiit: terra autem et coeli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt igni reservandi» 97II Petr. III, 5-7 . Jam ergo dixit perisse coelos per diluvium: perisse autem novimus coelos secundum quantitatem et spatia aeris hujus. Excrevit enim aqua, et totam istam capacitatem ubi aves volitant, occupavit; ac sic utique coeli perierunt propinqui terris: coeli, secundum quos dicuntur aves coeli. Sunt autem et coeli coelorum superiores in firmamento: sed utrum et ipsi perituri sint igne, an hi soli coeli qui etiam diluvio perierunt, disceptatio est aliquanto scrupulosior inter doctos, nec facile, maxime in angustia temporis, explicari potest. Dimittamus ergo eam vel differamus; noverimus tamen perire ista, Deum manere. Et si manent quaedam cum Deo, quae facta sunt a Deo, non manent in se, sed in Deo, non recedendo a Deo. Quid enim? dicturi sumus, fratres, quod Angeli perituri sunt igne, quo incendetur mundus? Absit. Sed quid? dicemus quod Angelos Deus non fecerit? Absit. Sed quid dicemus? Et unde essent, si non ab illo facti essent? «Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt» 98Psal. XXXII, 9 . Dictum est enim hoc, cum operum ejus commemoratio fieret, in quibus et Angeli nominati sunt. Erunt ergo cum illo Angeli, etiam mundo igne flagrante; et erit incendium mundi, non incendens sanctos Dei: quod fuit caminus regis tribus pueris 99Dan. III , hoc erit ardens mundus justis in Trinitate signatis.

Notes

  1. 97. II Petr. III, 5-7
  2. 98. Psal. XXXII, 9
  3. 99. Dan. III