Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus. Et de Israel sic debemus accipere, quomodo de Judaea: quomodo illi non sunt veri Judaei, sic nec verus Israel. Quis enim dicitur Israel? Videns Deum. Et quomodo illi viderunt Deum, inter quos ambulavit in carne, et cum putarent hominem, occiderunt? Resurgens ille apparuit Deus omnibus quibus se voluit demonstrare. Illi ergo digni sunt Israel dici, qui meruerunt Christum intelligere Deum in carne positum, ut non quod videbant contemnerent, sed quod non videbant adorarent. Non visum enim oculis Gentes humili mente perceperunt illum quem non videbant, et fide tenuerunt. Proinde illi qui manibus tenuerunt, occiderunt; qui fide tenuerunt, adoraverunt. In Israel magnum nomen ejus. Vis esse Israel? Illum attende de quo Dominus ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 15Joan. I, 47 . Si verus Israelita, in quo dolus non est, dolosi et mendaces non sunt veri Israelitae. Non ergo dicant isti quoniam apud illos est Deus, et magnum nomen ejus in Israel: probent se Israelitas, et concedo ego quia in Israel magnum nomen ejus.