TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10.] Quid sit autem quod ait, Conversi sunt in die belli, consequentia docent, quibus id apertissime exposuit: Non custodierunt, inquit, testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. Ecce quid est, Conversi sunt in die belli: non observaverunt testamentum Dei. Ubi arcus tendentes et mittentes, etiam promissionis promptissimae verba protulerunt, dicentes: Quaecumque locutus est Dominus Deus noster, faciemus et audiemus 44Exod. XIX, 8 . Conversi sunt in die belli: quia promissionem obedientiae, non auditio, sed tentatio probat. Cujus est autem cum Deo spiritus creditus, fidelem tenet Deum, qui non eum permittet tentari super quod potest; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possit sustinere 45I Cor. X, 13, ne convertatur in die belli. Qui autem in se, non in Deo gloriatur 46Ibid. I, 31, quantumvis jactet pollicitationem virtutis suae, velut tendens et mittens arcus, convertitur in die belli. Quia enim non est creditus cum Deo spiritus ejus, non est cum illo etiam Spiritus Dei; et, sicut scriptum est, Quia non credidit, ideo non protegetur 47Eccli. II, 15 . Quod vero cum dixisset, Non observaverunt testamentum Dei, adjecit et ait, Et in lege ejus noluerunt ambulare; repetitio est superioris sententiae, cum quadam ejus expositione: hoc enim appellavit, legem ejus, quod supra dixerat testamentum Dei; ut illud quod dictum est, non custodierunt, repetitum intelligatur in eo, ambulare noluerunt. Sed cum brevius dici posset, Et in lege ejus non ambulaverunt, nonnihil mihi videtur in hoc verbo nos quaerere voluisse, quod maluit dicere, noluerunt ambulare, quam, non ambulaverunt. Poterat enim putari lex operum quasi sufficere ad justificationem, cum ea quae praecipiuntur, forinsecus fiunt ab eis hominibus qui mallent non praecipi quae non ex corde faciunt, et tamen faciunt; ac per hoc quasi videntur ambulare in lege Dei, sed nolunt ambulare: non enim ex corde faciunt. Ex corde autem nullo modo fieri potest, quod formidine fit poenae, non dilectione justitiae. Nam quantum attinet ad facta quae forinsecus aguntur: et qui timent poenam, et qui amant justitiam non furantur; et ideo pares sunt manu, dispares corde; pares opere, dispares voluntate. Ideo illi sic notati sunt: Generatio, inquit, quae cor non direxit suum. Non dictum est, opera: sed, cor. Directo enim corde, recta sunt opera: cum autem cor directum non est, opera recta non sunt, etiamsi recta videantur. Et unde cor non direxit prava generatio, satis aperuit, cum ait: Et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Rectus est enim Deus: et ideo recto adhaerens, tanquam incommutabili regulae, potest fieri rectum quod in se fuit pravum cor hominis. Ut autem cor cum illo sit, et per hoc rectum esse possit, acceditur ad eum, non pede, sed fide. Ideo dicitur etiam in Epistola ad Hebraeos de illa ipsa generatione prava et amaricante: Non profuit sermo auditus illis non contemperatis fidei eorum qui obaudierunt 48Hebr. IV, 2 . Voluntas igitur quae est in corde recto, paratur a Domino, fide praecedente, qua acceditur ad Deum rectum, ut cor fiat rectum. Quae fides, praeveniente et vocante misericordia Dei, per obedientiam suscitatur; et applicare incipit ad Deum cor, ut dirigatur; et quanto magis magisque dirigitur, tanto magis videt quod non videbat, et valet quod non valebat. Hoc non fecerat Simon, cui Petrus apostolus dixit: Non est tibi pars neque sors in hac fide; cor enim tuum non est rectum cum Deo 49Act. VIII, 21 . Ibi enim ostendit quia non potest esse rectum sine Deo, ut incipiant homines, non tanquam servi sub lege ambulare metuentes, sed in lege tanquam filii volentes, in qua illi ambulare noluerunt, et sub illa rei remanserunt. Hanc enim voluntatem non timor, sed charitas habet, quae diffunditur in cordibus credentium per Spiritum sanctum 50Rom. V, 5. Quibus dicitur: « Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus » 51Ephes. II, 8-10. Non quomodo isti, qui in lege ejus noluerunt ambulare, non credendo in eum, neque viam suam revelando ad eum et sperando in eum, ut ipse faceret.

Notes

  1. 44. Exod. XIX, 8
  2. 45. I Cor. X, 13
  3. 46. Ibid. I, 31
  4. 47. Eccli. II, 15
  5. 48. Hebr. IV, 2
  6. 49. Act. VIII, 21
  7. 50. Rom. V, 5
  8. 51. Ephes. II, 8-10