TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Ut non loquatur os meum opera hominum: ut aliud non procedat ex ore meo, quam id quod pertinet ad gloriam et laudem tuam; non ad opera hominum, quae faciunt praeter voluntatem tuam. Propter verba labiorum tuorum: propter verba pacis tuae, vel Prophetarum tuorum. Ego custodivi vias duras: ego custodivi vias laboriosas mortalitatis humanae atque passionis.