[vers. 1.] In Salomonem quidem psalmi hujus titulus praenotatur; sed haec in eo dicuntur, quae non possint illi Salomoni regi Israel secundum carnem, juxta ea quae de illo sancta Scriptura loquitur, convenire: Domino autem Christo aptissime possunt. Unde intelligitur etiam ipsum vocabulum Salomonis ad figuratam significationem adhibitum, ut in eo Christus accipiatur. Salomon quippe interpretatur Pacificus; ac per hoc, tale vocabulum illi verissime atque optime congruit, per quem mediatorem ex inimicis, accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus 1Rom. V, 10 . Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua; legem mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem: et veniens evangelizavit pacem iis qui longe, et pacem iis qui prope 2Ephes. II, 14-17 . Ipse in Evangelio dicit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis 3Joan. XIV, 27 . Et multis aliis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur: non secundum pacem quam novit et quaerit hic mundus; sed illam pacem de qua dicitur apud prophetam, Dabo eis solatium verum, pacem super pacem 4Isai. LVII, 19, sec. LXX ; cum scilicet paci reconciliationis additur pax immortalitatis. Nam post omnia reddita quae promisit Deus, novissimam pacem nos exspectare debere, qua cum Deo vivamus in aeternum, idem propheta ostendit, ubi ait: Domine, Deus noster, pacem da nobis; omnia enim dedisti nobis 5Isai. XXVI, 12, sec. LXX . Pax erit plane illa perfecta, quando novissima inimica destruetur mors. Et in quo erit hoc, nisi in pacifico illo reconciliatore nostro? Sicut enim in Adam omnes moriuntur; sic et in Christo omnes vivificabuntur 6I Cor. XV, 26, 22 . Quoniam ergo invenimus verum Salomonem, hoc est verum pacificum; quid deinde psalmus ipse de illo doceat attendamus.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 1. Rom. V, 10
- 2. Ephes. II, 14-17
- 3. Joan. XIV, 27
- 4. Isai. LVII, 19, sec. LXX
- 5. Isai. XXVI, 12, sec. LXX
- 6. I Cor. XV, 26, 22