«Quis est homo qui vivet et non videbit mortem?» Surgens enim a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 75Rom. VI, 9 . Denique cum in alio psalmo scriptum legatur, «Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem» 76Psal. XV, 10 , assumit hoc testimonium apostolica disciplina, et ita in Actibus Apostolorum contra infideles disputat, dicens: «Viri fratres, scimus quia David patriarcha mortuus est, et caro ejus vidit corruptionem;» non ergo de illo dictum est, «Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem» 77Act. II, 27-31 . Si ergo non de illo dictum est, de quo dictum est, «Quis est homo qui vivet et non videbit mortem?» Sed forte nullus est. Imo, «Quis est,» ut quaeras dictum est, non ut desperes. Sed forte est aliquis homo «qui vivet et non videbit mortem;» non tamen de Christo dixit, qui mortuus est? Nullus omnino homo est qui «vivet et non videbit mortem,» nisi qui jam pro mortalibus mortuus est. Nam ut scias quia de illo dixit, vide quid sequitur. «Quis est homo qui vivet et non videbit mortem?» Ergo nunquam fuit in morte? Fuit. Quomodo ergo «vivet et non videbit mortem? Eruet animam suam de manibus inferni.» Ecce vere solus, omnino singulariter solus «vivet et non videbit mortem; eruet animam suam de manibus inferni:» quia etsi caeteri fideles ejus resurgent a mortuis, et vivent et ipsi in aeternum, et non videbunt mortem; non tamen animam suam ipsi eruent de manibus inferni. Ille qui eruit animam suam de manibus inferni, ipse eruit animas fidelium suorum; ipsi se eruere non possunt. Proba quia ipse animam suam eruit. «Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me;» quia «ego dormivi» 78Psal. III, 6 : sed «ipse eam pono a me, et iterum sumo eam» 79Joan. X, 17, 18 , quia ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 75. Rom. VI, 9
- 76. Psal. XV, 10
- 77. Act. II, 27-31
- 78. Psal. III, 6
- 79. Joan. X, 17, 18