[vers. 8.] Bonorum autem patientia praeparatione cordis excipit voluntatem Dei, et gloriatur in tribulationibus, dicens quod sequitur: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam. Quid fecit mihi? Paravit foveam, cor meum paratum est. Ille paravit foveam ad decipiendum, ego cor non parabo ad perpetiendum? Ille paravit foveam ad opprimendum, ego cor non parabo ad tolerandum? Propterea ille incidet in eam, ego autem cantabo et psallam. Audi cor paratum in Apostolo, quia imitatus est Dominum suum: Gloriamur, inquit, in tribulationibus; quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 38Rom. V, 3-5 . Erat in pressuris, in catenis, in carceribus, in plagis, in fame et siti, in frigore et nuditate, in omni vastatione laborum et dolorum 39II Cor. XI, 27, et dicebat: Gloriamur in tribulationibus. Unde, nisi quia paratum est cor ejus? Ideo cantabat et psallebat: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam.