[«vers.» 7.] Quid ergo mortes illae omnium martyrum, quid fecerunt? Audi: «Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt» «juxta infernum ossa nostra.» Juxta infernum dissipata sunt ossa martyrum, id est corpora testium Christi. Occisi sunt enim martyres, et quasi praevaluerunt qui occiderunt. Praevaluerunt illi persequendo, ut praevalerent verba Christi praedicando. Et quid factum est de mortibus sanctorum? «Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra.» Quid est, «crassitudo terrae disrupta est super terram?» Novimus crassitudinem terrae, contemptibilia quaeque esse. Quae sunt quasi contemptibilia hominibus, fecundant terram. Nam dictum est et in quodam psalmo jacuisse mortes sanctorum; et non fuit qui sepeliret 46Psal. LXXVIII, 3 . Sed illae omnes mortes factae sunt crassitudo terrae. Quomodo accipit terra quamdam pinguedinem de rebus contemptibilibus et abjectis; sic ex eo quod contempsit hic mundus, accepit crassitudinem terra, ut inde seges Ecclesiae feracius pullularet. Jam nostis, fratres, quia contemptibilia terrae hujus, de quibus pinguescit terra, nec appellare volo, nec dicere decet: talis est quaedam sagina terrae, et quaedam pinguedo; et contemptibile est hominibus, et quasi sordidum est, et abjicitur. Sed quid fecit hic, ut jam et ipsius verbis utar? «De terra» erexit «inopem, et de stercore» exaltavit «pauperem; ut» collocaret «eum cum principibus, cum principibus populi sui» 47Psal. CXII, 7, 8 . Prostratus enim est in terra; tanquam pinguedo terrae, disruptus est super terram: sic jacuit ille Lazarus ulcerosus, sed tamen ab Angelis sublatus est in sinum Abrahae 48Luc. XVI, 20-22 . Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus 49Psal. CXV, 15 . Sicut contemptibilis est saeculo, ita pretiosa est agricolae. Novit enim ibi utilitatem et uberem succum, et novit quid affectet, quid eligat, unde seges fertilis surgat: sed contemnit eam iste mundus. Nescitis quia «contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur» 50I Cor. I, 28 ? De stercore erectus Petrus, et Paulus; et cum occiderentur, contemnebantur: modo jam saginata inde terra, exsurgente segete Ecclesiae, ecce quod est nobile et praecipuum in mundo, imperator venit Romam; quo festinat? ad templum Imperatoris, an ad memoriam Piscatoris? «Sicut» enim «crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 46. Psal. LXXVIII, 3
- 47. Psal. CXII, 7, 8
- 48. Luc. XVI, 20-22
- 49. Psal. CXV, 15
- 50. I Cor. I, 28