TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Exsurgat ergo (sic enim invocatus est), apprehendat arma, exsurgat in adjutorium nobis. Unde exsurgat, alio loco etiam dicitur illi ipsa voce: Exsurge, quare obdormis, Domine 9Psal. XLIII, 23 ? Et quando ille dicitur dormire, nos dormimus: et quando ille dicitur exsurgere, nos excitamur. Nam et Dominus dormiebat in navi; et ideo fluctuabat navis, quia dormiebat Jesus. Nam si illic vigilaret Jesus, non fluctuaret navis. Navis tua, cor tuum: Jesus in navi, fides in corde. Si meministi fidei tuae, non fluctuat cor tuum: si oblitus es fidem tuam, dormit Christus: observa naufragium. Verumtamen quod restat fac, ut si dormierit excitetur; dicas illi: Domine, exsurge, perimus: ut increpet ventos, et fiat tranquillitas in corde tuo 10Matth. VIII, 24. Recedent enim omnes tentationes, aut certe nihil valebunt, quando Christus, hoc est fides tua, vigilaverit in corde tuo. Exsurge ergo quid est? Innotesce, appare, sentire. Exsurge ergo in adjutorium mihi.

Notes

  1. 9. Psal. XLIII, 23
  2. 10. Matth. VIII, 24