TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 13.] Quis ergo dabit verbum evangelizantibus virtute multa? Rex, inquit, virtutum Dilecti. Pater ergo est rex virtutum Filii. Dilectus enim, quando non ponitur quis dilectus, per antonomasiam Filius unicus intelligitur. An virtutum suarum rex ipse Filius; virtutum scilicet sibi servientium? quia virtute multa evangelizantibus dabit verbum rex virtutum, de quo dictum est, Dominus virtutum, ipse est rex gloriae 71Psal. XXIII, 10 . Quod autem non dixit, Rex virtutum suarum, sed, Rex virtutum Dilecti, locutio est in Scripturis usitatissima, si quis advertat: quod ibi maxime apparet, ubi etiam proprium nomen exprimitur, ut eumdem esse de quo dicitur, dubitari omnino non possit. Qualis et illa in Pentateucho multis locis invenitur: Et fecit Moyses illud atque illud, sicut praecepit Dominus Moysi 72Num. XVII, 11, etc., sec. LXX . Non dixit quod usitatum est in locutionibus nostris, Et fecit Moyses sicut praecepit ei Dominus; sed, Fecit Moyses sicut praecepit Dominus Moysi; quasi alius sit Moyses cui praecepit, et alius Moyses qui fecit, cum idem ipse sit. Tales locutiones in Novo Testamento difficillime reperiuntur. Inde est tamen quod Apostolus ait: De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri 73Rom. I, 3, 4 : tanquam alius sit Filius Dei qui factus est ex semine David secundum carnem, et alius Jesus Christus Dominus noster, cum sit unus atque idem. In veteribus autem libris crebra est ista locutio: et ideo quando subobscure fit, ex manifestis sui generis exemplis intelligenda est; sicut hoc loco psalmi hujus quem tractamus, subobscure facta est. Nam si diceretur Jesus Christus, rex virtutum Jesu Christi, tam aperta esset quam illa, Fecit Moyses sicut praecepit Dominus Moysi: quia vero dictum est, Rex virtutum Dilecti, non facile est ut occurrat ipsum esse regem virtutum, qui est et Dilectus. Rex ergo virtutum Dilecti, sic intelligi potest, ac si diceretur, rex virtutum suarum, quia et rex virtutum est Christus, et Dilectus est idem ipse Christus. Quamvis non habeat iste sensus tantam necessitatem, ut aliud non valeat accipi: quia et Pater potest intelligi rex virtutum Filii sui dilecti, cui dicit ipse Dilectus, Omnia mea tua sunt, et tua mea 74Joan. XVII, 10 . Quod si forte quaeritur utrum Deus Domini Jesu Christi Pater etiam rex dici possit; nescio utrum quisquam audeat hoc ab eo nomen auferre, ubi Apostolus dicit: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo 75I Tim. I, 17 . Quia etsi hoc de ipsa Trinitate dictum est, ibi est et Deus Pater. Si autem non carnaliter intelligimus, Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis 76Psal. LXXI, 2 ; nescio utrum aliud aliquid dictum est quam, Filio tuo. Rex ergo est et Pater. Unde versiculus iste psalmi hujus, Rex virtutum Dilecti, utroque modo intelligi potest. Cum itaque dixisset, Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa; quia ipsa virtus ab eo regitur, eique militat a quo datur, ipse, inquit, Dominus qui dabit verbum evangelizantibus virtute multa, rex est virtutum Dilecti.

Notes

  1. 71. Psal. XXIII, 10
  2. 72. Num. XVII, 11, etc., sec. LXX
  3. 73. Rom. I, 3, 4
  4. 74. Joan. XVII, 10
  5. 75. I Tim. I, 17
  6. 76. Psal. LXXI, 2