Ergo illa generatio prava et amaricans, obliti sunt beneficiorum Dei, et mirabilium ejus quae ostendit eis, coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos. Et incipit eadem mirabilia commemorando retexere. Quae si parabolae sunt et propositiones, profecto ad aliquid comparando referendae sunt. Nec oculum intentionis debemus auferre ab eo quod psalmus ipse intendit ostendere, hunc esse fructum omnium quae dicuntur, et quare admoniti sumus haec intentissime audire, Deo dicente, Attendite, populus meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei; ut ponamus in Deo spem nostram, et non obliviscamur operum Dei, et mandata ejus exquiramus; ne fiamus, sicut illi patres, generatio prava et amaricans; generatio quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Ad hoc ergo omnia referenda sunt, ac per hoc quidquid figurata actione ista significant, ita fieri possunt spiritualiter in homine; vel gratia Dei, si bona sunt; vel judicio Dei, si mala sunt: sicut illa bona facta sunt in Israelitas, vel mala, et in ipsos, et in eorum inimicos. Quae si non obliviscamur, sed in Deo spem nostram ponamus, nec ipsius gratiae simus ingrati; eumque timeamus, non timore servili, quo sola mala corporalia formidantur, sed timore casto permanente in saeculum saeculi, qui timor magnam esse judicat poenam privari luce justitiae; non efficiemur, tanquam patres illi, generatio prava et amaricans. Terra itaque Aegypti in figura intelligenda est hujus saeculi. Campus Thaneos planities est mandati humilis. Nam Mandatum humile interpretatur Thanis. In hoc ergo saeculo humilitatis mandatum suscipiamus, ut in alio saeculo exaltationem, quam promisit qui propter nos hic factus est humilis, accipere mereamur.