Beata gens cujus est Dominus Deus eorum. Noster Deus! Cujus enim non est Deus? Non plane omnium eodem modo. Noster magis, noster qui vivimus de illo tanquam de pane nostro. Ipse sit haereditas nostra, possessio nostra. An forte temere dicimos faciendo nobis Deum possessionem, cum sit Dominus, cum sit Creator? Non est ista temeritas: affectus est desiderii, et dulcedo spei. Dicat anima, omnino secura dicat: Deus meus es tu; qui dicit animae nostrae: Salus tua ego sum 56Psal. XXXIV, 3 . Dicat, secura dicat: non faciet injuriam cum hoc dixerit: imo faciet si non dixerit. Arbores volebas habere quibus beatus esses? Audi Scripturam dicentem de sapientia: Lignum vitae est omnibus possidentibus eam. Ecce possessionem nostram dixit esse sapientiam. Sed ne putes ipsam sapientiam, quia possessionem tuam dixit Scriptura, aliquid esse quod sit te inferius, sequitur et adjungit: Et incumbentibus in eam velat in Dominum, tuta 57Prov. III, 18 . Ecce Dominus tuus factus est tibi quasi baculus: securus homo incumbit, quia ille non succumbit. Dic ergo securus, possessio tua est, possidentibus eam. Scriptura dixit, implevit fiducia dubitationem tuam: dic securus, ama securus, spera securus. Tua etiam illa verba sint in Psalmo, Dominus pars haereditatis meae 58Psal. XV, 5 .