TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 53.] Exprobraverunt illi commutationem: tu autem quid? «Benedictio Domini» «in aeternum: fiat, fiat.» Gratias misericordiae ipsius; gratias gratiae ipsius Nos enim gratias agimus; non damus, nec reddimus, nec referimus, nec rependimus: gratias verbis agimus, re tenemus. Ipse nos gratis salvos fecit, ipse impietates nostras non attendit; ipse nos non eum quaerentes quaesivit, invenit, redemit, liberavit a dominatu diaboli et potestate daemoniorum: alligavit nos fide mundandos, unde solvit illos inimicos qui non credunt, et ideo mundari non possunt. Dicant qui remanserunt quotidie quidquid volunt, in dies singulos minus minusque remanebunt: objiciant, irrideant, exprobrent, non interitum, sed «commutationem Christi tui.» Non vident quia cum ista dicunt, deficiunt aut credendo, aut moriendo? Illorum enim maledictio temporalis est; «benedictio» autem «Domini in aeternum.» Et ad confirmandam benedictionem, ne quis timeat: «fiat, fiat.» Ista subscriptio est cautionis Dei. Securi ergo de promissionibus ejus, praeterita credamus, praesentia cognoscamus, futura speremus. Non nos avertat inimicus a via, ut qui colligit nos tanquam pullos suos sub alis suis, foveat nos; ne aberremus ab alis ejus, ne accipiter aereus rapiat implumes adhuc pullos. Non enim de se debet sperare christianus: si vult esse firmus, vapore materno nutriatur. Illa est enim gallina colligens pullos suos, de qua improperatur illi civitati infideli Jerusalem: «Quoties volui colligere filios tuos tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta» 85Matth. XXIII, 37 et 38 . Hinc dictum est, «Posuisti munitiones ejus formidinem.» Quia ergo illi noluerunt contegi sub alis gallinae hujus, et tale exemplum dederunt, quo timere debeamus a volaticis spiritibus immundis, quaerentibus quotidie quod rapiant; intremus sub alas gallinae hujus divinae Sapientiae, quoniam propter pullos suos infirmata est usque ad mortem. Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam ejus: illum sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut ancillam ejus; quia filii ancillae ipsius sumus. Sed matrimonium hoc magna charitate compaginatur: nemo offendit unum, et promeretur alterum. Nemo dicat, Ad idola quidem vado, arreptitios et sortilegos consulo: sed tamen Dei Ecclesiam non relinquo; catholicus sum. Tenens matrem, offendisti patrem. Alius item dicit, Absit a me; non consulo sortilegum, non quaero arreptitium, non quaero divinationes sacrilegas, non eo ad adoranda daemonia, non servio lapidibus: sed tamen in parte Donati sum. Quid tibi prodest non offensus Pater, qui offensam vindicat matrem? quid prodest si Dominum confiteris, Deum honoras, ipsum praedicas, Filium ejus agnoscis, sedentem ad Patris dexteram confiteris; et blasphemas Ecclesiam ejus? Non te corrigunt exempla humani conjugii? Si haberes aliquem patronum, cui quotidie obsequereris, cujus limina serviendo contereres, quem quotidie, non dico salutares, sed et adorares, cui impenderes fidelia obsequia; si unum crimen de ejus conjuge diceres, numquid domum ejus intrares? Tenete ergo, charissimi, tenete omnes unanimiter Deum patrem, et matrem Ecclesiam. Natalitia sanctorum cum sobrietate celebrate, ut imitemur eos qui praecesserunt et gaudeant de vobis qui orant pro vobis; ut «benedictio Domini in aeternum» maneat super vos: «fiat, fiat.»

Notes

  1. 85. Matth. XXIII, 37 et 38