[vers. 13.] Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar: ut jam non plangat, sed cantet tibi, non humilitas, sed gloria mea, quia jam ex humilitate exaltasti me; et non compungar conscientia peccati, timore mortis, timore judicii. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi: et haec est gloria mea, Domine Deus meus, ut in aeternum confitear tibi, quod nihil mihi ex me, sed omnia bona ex te, qui es Deus omnia in omnibus 2I Cor. XV, 28.