TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 14.] Confirmat Dominus omnes decidentes.» Sed quos «omnes decidentes?» Omnes omnino decidentes, sed modo quodam decidentes. Etenim multi decidunt ab eo; multi autem decidunt a cogitationibus suis 46Psal. V, 11 . Si habebant malas cogitationes, decidunt ab eis, et «confirmat Dominus omnes decidentes.» Qui aliquid amittunt in isto saeculo et sancti sunt, veluti exhonorantur in isto saeculo; ex divitibus fiunt pauperes, ex honoratis fiunt abjecti, et tamen sancti Dei sunt; tanquam decidentes sunt. Sed «confirmat Dominus omnes decidentes.» Septies enim cadit justus et resurgit; impii autem infirmabuntur in malis 47Prov. XXIV, 16 . Quando mala accidunt impiis, infirmantur ibi: quando mala accidunt justis, «confirmat Dominus omnes decidentes.» Deciderat Job a gloria pristinae lucis temporalium rerum, quibus nitebat ad tempus, deciderat a gloria domus suae. Vultis nosse quantum deciderat? In stercore sedebat: et confirmavit Dominus decidentem. Quantum confirmavit? Ut et in ipso gravi vulnere quo per totum corpus percussus erat, responderet uxori tentanti, quam solam sibi diabolus reliquerat adjutricem: «Locuta es tanquam una ex insipientibus mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus» 48Job II, 7-10 ? Quomodo confirmaverat decidentem! «Confirmat Dominus omnes decidentes. Cum ceciderit,» inquit, «justus non conturbabitur, quoniam Dominus confirmat manum ejus» 49Psal. XXXVI, 24 . «Et erigit omnes elisos:» omnes ad se pertinentes. Nam Deus superbis resistit 50Jacobi IV, 6 .

Notes

  1. 46. Psal. V, 11
  2. 47. Prov. XXIV, 16
  3. 48. Job II, 7-10
  4. 49. Psal. XXXVI, 24
  5. 50. Jacobi IV, 6