[vers. 4.] Quia fortitudo mea et refugium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me: non propter meritum meum, sed propter nomen tuum, ut tu glorificeris, non quia ego dignus sum; dux mihi eris, ne aberrem a te; et enutries me, ut validus sim ad manducandum escam, qua pascis Angelos. Hic enim lacte nos nutrivit, qui nobis coelestem cibum promisit; et usus est materna misericordia. Sicut enim mater lactans eamdem escam, cui sumendae idoneus infans non est, per carnem trajicit, et lac infundit (hoc enim accipit parvulus quod accepturus erat ad mensam, sed quod per carnem trajicitur, congruit parvulo); sic Dominus sapientiam suam ut lac nobis faceret, carne indutus venit ad nos. Ergo corpus Christi loquitur, Et enutries me.